- CULCITRAE Subalares
- CULCITRAE Subalaresapud Lamprid. in Heliogabalo, c. 19. Nec cubuit in accubitis facile, nisi its, quae pilum leporinum haberent, aut plumas perdicum, subalares culcitras saepe mutans: Sunt pulvini, quibus undique fulciebantur delicatiores, cum accumberent, ὑπαυχένια dicta Graecis. Lucianus in Somnio sive Gallo, Ε᾿πειδὴ κατακλίνεςθαι καιρὸς ἦν, τρῶτον ἀράμενοι ἀνεθεσμν τὸν Θεσμόπολιν, οὐκἀτραγμόνως, νὴ Δία, πέντε, οἶμαι, νεανίσκοι ἐυμεγέθεις ὐπαυχένια περιβύσαντες αὐτῷ πάντοθεν, ὡς διαμένοι εν τῷ χήματι καὶ ἐπὶ πολὺ καρτερεῖν δύναιτο, Postquam accumbendi tempus instabat, primum sublatum reposuerunt Thesmopolin, non adeo facile per Iovem, quinque puto, iuvenes satis magni, subalares culcitras undique ei sufferciebant, ut in hoc situ diu perdurare posset. Aliter tamen Lampridii locum legit Lectius, quem vide apud Casaubonum, Not. ad loc. cit. Sed et in Sacris mentionem istiusmodi culcitrarum a Prophetis fieri notum. Alias Culcitrae communiter farciebantur retrimentis et purgamentis lanae, quae ex politione vestimentorum detrahebantur. Item soliis candidis et mollibus herbae, quam centunculum Latini, Graeci ναφάλλιον, quasi tomentum, ob hunc ipsum usum, dixêre etc. Vide supra. Locô culcitrae vero tegetem usurpavisse pauperes, vel saga Gallica, notat Casaubonus ad Theophr. De Culcitrarum exactionibus, quae fiebant a vassallis et tenentibus, ad dominorum exceptiones, cum peregre ibant, quaeque Comitibus vel Tribunis aliisque Magistratibus fieri vetantur, leg. 2. 3. Cod. Theodos. de Salgamo hospitibus non praebendo, vide Car. du Fresne, Glossar. uti Culcitrarum quoque usum et nomen a Gallis primum promanâsse, probari nonnullis ait, ex Plinio, l. 19. c. 1. Sicut in culcitris praecipuam gloriam Cadurci obtinent, Galliarum hoc et tomenta pariter inventum. Sed frusrta, cum Graecis nominibus ex antiquo tomenta hôc modô inculcata γνάφαλα appellata esse constet. Salmas. ad Solin. p. 398. Vide quoque supra in verbo Cubare. et infra Pulvillus, it Pluma, et Subalares.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.